- ABSENTEM se sacere
- ABSENTEM se sacereformula vetus, quae saepius occurrit in Charta Mathildis Comitissae, quam descripsit Baron. ad A.C. 1102. alibique pro devestire se de re aliqua, exuere possesstone, et eam in alium transferre. Sic Absens pro abstento seu excommunicato, in Capitulus Caroli Mag. l. 7. c. 215. ubi de Devora peccante et paenitente: Priusquam in Ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius convivium Christanae mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam haec, quae eam receperit, halebitur absens. I. e. abstinebit pariter ab ingressu Ecclesiae feu habebitur pro excommunicatâ: apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra Abstentus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.